- STATER
- STATERGraece Στατὴρ, ἀπὸ τȏυ ἵςταςθαι, nummus Popmae quadratus, ex Suida, argenteus bis didrachmus, memoratur Matthaei c. 17. v. 24. et seq. ubi tributum soluturus Caesari Servator noster iussit. Petrum hamum mittere, eumque piscem, qui ascenderet primus, tollere: cuius apertô ore invenit is Staterem, quemacceptum dedit didrachma accipientibus, pro Christo et pro se, Th. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 6. 10. Vide quoque supra Siclus. Georg. Agricola χρυσοῦν et Στατῆρα et Στατῆρα χρυσουν, i. e. Aureum, vel Staterem, vel Staterem aureum, monetae aureae genus ait fuisle apud Athenienses, pondere duarum drachmarum additque Philippum, Alexandrum et qui in Asia ac Syria Alexandro successerunt, signâsse pondere 2. Atticarum drachmarum, obolorum 2. et totidem siliquarum. Eidem Στατὴρ Κρόισιος, a Croeso percussus, pondere fuit 2. drachmarum similiter: ut et Daricus, a Dario signatus. Graviores erant Cyziceni, quos Senatus Cyzici percussit obolis 4. et dimidiô, minutis duobus et decimâ minuti parte. Apud Cyrenenses Τετραςτατῆρα, aureum nummum pondere uncialem fuisle, scribit Idem. Staterem vero Corinthium, monetam contendit fuisle argenteam, et pependisse obolos Aeginaeos decem etc. Gronov. ex Dione Cassio, Zonara, Polemarcho apud Hesychium, Atticum Staterem, 20. drachmis argenti Atticis aestimatum, idemque cum auri mina fuisse, imo et sic vocatum esle, ostendit. Et haec est illa auri mina, quam usurpat interdum et Plautus: inter alia, Rudente Act. 5. Sc. 2. v. 27. Centum minae Philippiae in pasceolo seorssis; uti quidem legi iubent MSS. optimi et quaedam vetustae editiones, i. e. centum Philippici Stateres. Idem Gronovius argenti et auri Staterem hoc differre docet, quod quatuor drachmis argenteus, duabus aureus constiterit. Tetrastaterem vero Cyrenaicum, octo drachmarum fuisse suggerit, l. 2. de Pecunia Vet. c. 7. Apud recentioris aevi Graecos, ςτατὴρ in genere pecuniam notat, sicut et χάραγμα. Unde scribit Zonaras, Nicephorum pPhocam, cum invaluisset, ςτατῆρα πάντα βασιλικὸν εντοπωμα ἐσότιμον εἶναι τῷ ἄρτι κοπτομένῳ, sua numismata aliorum praeferri iussisse: et Alexium Imperatorem cum pecuniae inopiâ laboraret, τινὰ τȏυ δημοσίων ἔργων τȏυ χαλκουργημάτων destruxisse, et iis ςτατῆρας cudisse. Vide Car. du Fresne de infer. aevi Numism. n. 100.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.